filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis
peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris
autem tantum sed etiam pro totius mundi
et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius
observemus
qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax
est in hoc veritas non est
qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei
perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus
qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et
ipse ambulare
carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus
quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod
audistis
iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso
et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris
est usque adhuc
qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo
non est
qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris
ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos
eius
scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata
propter nomen eius
scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio
est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi
vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis
adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et
vicistis malignum
nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis
diligit mundum non est caritas Patris in eo
quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et
concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex
Patre sed ex mundo est
et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit
voluntatem Dei manet in aeternum
filioli novissima hora est et sicut audistis quia
antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde
scimus quoniam novissima hora est
ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent
ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint
quoniam non sunt omnes ex nobis
sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi
scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est
Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur
Filium et Patrem habet
vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis
permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre
manebitis
et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis
vitam aeternam
haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos
et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et
non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius
docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut
docuit vos manete in eo
et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus
fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius
si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui
facit iustitiam ex ipso natus est